

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 13
Quadraginta diebus.[ID.]Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem praeceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat.Eratque cum bestiis.Nos quoque si in eremo sanctae conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in coelum transferamur